domingo, febrero 07, 2010

ECCE TABERNACULUM DEI CUM HOMINIBUS

Verum sine mendacio, certum et verissimum:
quod est inferius es sicut quod est superius,
et quod es superius es sicut quod est inferius,
ad perpetranda miracula rei unius.

 
Et sicut omnes res fuerint ab uno
mediatione unius,
sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione.

Pater eius est sol, mater eius luna;
portavir illud ventus in ventre suo;
untrix eius terra est.

Pater omnis telesmi totius mundi est hic.
Vis eius integra est,
si versa fuerit in terram.

 
Separabis terram ab igne,
subtile a spisso,
suaviter,
cum magno ingenio.

Ascendit a terra in coelum,
iterumque descendit in terram.
Et recipit vim superiorum et inferiorum.

Si habebis gloriam totius mundi.
Ideo fugit a te omnia obscuritas.

His est totius fortitudinis fortitudo fortis.
Quia vincet omnem rem subtilem
omnem solidam penetrabit.

 
Sic mundus creatus est.
Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modum est hic.

Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi.

 
Completum est quod dixi de operatione solis.

No hay comentarios.:

 
Creative Commons License
Esta obra está bajo una licencia de Creative Commons.